# Exoticorum libri decem 174.6-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 174.6 to 174.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/174.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/174.6

CETERVM in pallidi paenuriâ albi & rubri partes aequales praescribendas non censeo, ut vult Sepulveda, sed potiùs solum candidum: magis enim pallido affine est album quàm rubrum. IN exteras regiones delata Santali arbor etiam crescit. Vidi enim in Andanager totius regni Decan urbe primariâ, ubi regiam suam habet Niza moxa; attamen non erat odorata. Habet autem Nizamoxa istic hortos amplissimos, omni peregrinarum arborum, etiam nostratium, genere excultissimos, quae fructiferae sunt. SIGNIFICATVM mihi erat, in insula D. Laurentii Santalum etiam inveniri, & ipsos Aethiopes incolas sic asserere. Verùm postea antalum non esse intellexi, sed ligni dumtaxat genus odoratum, cujusmodi hîc plurima inveniuntur. INVENITVR & in Malavar odorati lignigenus Santalo albo persimile, quo se in febribus indigenae inungunt; lingua Malavarica Sambarane appellatum. * Quantum ex hac Sandali descriptione colligere licet, valde erit dubitandum an legitimum Santalum pallidum habeamus, quandoquidem scribit vix in Lusitaniam deferri. quum eius pretium maius sit apud ipsos Indos, quàm apud Lusitanos. Fieri igitur poterit ut aliquod aliud odoratum lignum nobis pro legitimo Sandalo obirudatur. Certè candidum nostrum planè inodorum est: & rubrum, tametsi dulce, inficit tamen; quam notam noster Auctor in Santalo rubro non requirit. At legitimi pallidi librale fragmentum, è stipite aliquot pedes longo. semipedem crasso recisum, donabat mihi etiam anno M. D. LXXXI. idem Morganus, fragrantis admodum odoris; cuim partem adhuc apud me servo, reliquum amicis communicavi. De Betre.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
