# Exoticorum libri decem 175.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 175.1 to 175.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/175.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/175.1

CAPVT XVIII. REQVENTISSIMO in usu est apud Indos Betre: ab instituto igitur alienum non erit, si hoc loco ejus mentionem fecero. BETRE masticatum, amarum invenitur: hanc ob causam ei Arecam admiscent, Betre. & calcis momentum; sicque praeparatum suavissimi esse saporis affirmant. Mihi sanè, cùm primùm degustavi, propter amaritudinem ita displicuit, ut ab illo tempore semper abhorruerim, nec umquam degustare potuerim. SVNT qui addant Lycium: potentiores verò & opulentiores Caphuram de Burneo, Betre cum alis nonnulli Lignum aloës & Moschum aut Ambarum. Sic autem paratum adeò suavis est mixtura. saporis, orisque halitum adeò commendat suâ fragrantiâ, ut perpetuò ferè illud masticent opulentiores, tum etiam alii pro facultatum ratione; tametsi non desint, qui Arecam cum Cardamomo aut Caryophyllis masticent. In solitudinibus autem & remotioribus à mari locis carò venditur. Ideò fertur Nizamoxa singulis annis in id impendere trigesies mille aureos Lusitanicos. Haec sunt eorum tragemata, hoc abeuntem donant: atque Rex ipse interdum propriâ manu potentioribus elargitur, aliis verò per manus famuli sui quem Xa- Xarabdar. rabdar aut Tambuldar vocant. Sed quia Betre venas habet aut costas secundùm folii longiTambuldar. tudinem excurrentes, ungue pollicis (quem ea de causa in acutum praesecant, non in rotundum nostro more) illas eximunt: deinde admisto calcis momento (quae ob exiguam quantitatem & materiam unde conflata est, fit enim ex ostreorum testis concrematis, nullum nocumentum adferre potest) & Areca contusa aut confracta, folium Betre complicant, atque in os injectum mandunt, priorem illum succum expuentes (quod tamen nonnulli non faciunt) qui cruentus videtur: deinde alia atque alia folia simili modo praeparata subsequenter sumunt. Solent aliquem dimissuri, aut ipsi ab adstantibus discedentes, his foliis praeparatis plenâ bursulâ sericeâ abeuntem honorare. Nemo autem discedere su- Betre usus. stinet, donec Betre sit donatus; id enim dimissionis est indicium. CETERVM opulentiores aliquos adituri, hoc Betre masticare pro more habent, ut odore os commendent. Siquidem apud eos summae incivilitatis est odoratum non habere anhelitum: ita ut si tenuioris fortunae aliquem cum potentiori sermonem conferre necesse sit, manu ori appositâ loquatur, ne teter aliquis odor alterius nares feriat.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
