# Exoticorum libri decem 175

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/175

Vivo Mahumete, atque etiam aliquamdiu ab ejus morte, mancipia quae ipsius doctrinam amplectebantur, libertatem consequebantur; quia primus qui in ipsum credidit, mancipium fuit; se enim libertate illum donaturum pollicitus erat, si in ipsum crederet. Zunae liber meminit legis quâ sancitum erat, ut omnia mancipia Iudaicae, sive Christianae religionis, religionem suam abjurantia, & Mahumetanam amplectentia, libera fierent, etiam invito domino: at ea lex hodie non observatur. Nostratium vulgus Mahumetis cippum in aëre pendere existimat, lapidis magnetis vi atque efficaciâ: attamen id recentiorum inventum non est: nam Plinius simile quidpiam cap. 14. libri 34. de magnete scribit. Eodem, inquit, lapide Dinocrates architectus Alexandriae Arsinoes templum concamerare inchoaverat, ut in eo simulacrum ejus è ferro pendére in aëre videretur. Haec autem de ridiculis Mahumetis nugis dicta sunto; nunc de Turcis agamus. Liberos educandi apud Turcas ratio.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
