Latin
176.5 to 176.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 176.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Armenorum sacerdote Evangelium legente, qui intersunt, dextra &sinistra inter se oscula libare solent, in testimonium mutuò sibi datae veniae, omnesque intelligunt quod sacerdos ipsis praelegit: nam Armeniaca lingua veterem elegantiam ferè retinet. Turcae suos liberos in Arabica lingua diligenter institui curant: quod ut commodiùs fieri queat, porticus fabricari curarunt, quo liberos ablegant, ut legere &scribere discant, atque Arabicam Grammaticam edoceantur: (Puellas verò, docent mulieres:) nec adcò vilis pagus est qui porticum aliquam non habeat, vel saltem compluvium, sub quod conveniat omnes ejus pagi pueri masculi. Legendo humi sedent, consuetudine pueris admodum commoda; nam hac ratione quiescunt. Lectionem autem recitantes, universum corpus modò in anteriorem, modò in posteriorem partem quatiunt, ob accentuum &pronunciationis (ut opinamur) difficultatem. Judai per Turcicum dominium habitantes. CAP. XIII. ROFVGI ex Hispania &Lusitania Iudaei, Iudaismum in Turcico dominio adeò auxerunt, ut omnis ferè generis libros in Hebraeam linguam traduxerint, &Constantinopoli typographiam sine accentibus instituerint. Libros etiam Hispanica, Italica, Germanica, Latina &Graeca lingua excudunt: Turcica autem vel Arabica, minimè, quoniam non licet. Qui per Turcicum Dominium sparsi sunt, quatuor vel quinque callent ut plurimum linguas, &eorum plerique denas vel duodenas. Qui ex Hispaniis, Germania, Hungaria &Bohemia discesserunt, vernaculam earum nationum linguam liberos suos docuerunt; illi deinceps earum nationum linguam didicerunt cum quibus negotiantur, uti Graecam, Slavonicam, Turcicam, Arabicam, Armeniacam &Italicam. Pauci Gallicam norunt, cum Gallis enim non negotiantur. Ab omni porrò antiquitate fuerunt Iudaei magni negotiatores, &varias calluerunt linguas; quod cùm ex Historiis, tùm ex sacra scriptura probari potest.