# Exoticorum libri decem 176.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 176.5 to 176.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/176.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/176.5

Betre iconem ante multos annos in Belgium ad me BETRE seu BETLE. mittebat C. V. Alphonsus Pantius Serv. Ducis Ferraria tum Medicus. Sed quum illam suspectam haberem, ut & Arecae, atque Indicas nuces seu coccos ferentis arberum quas simul mittebat, prioribus huius Aromatum historiae editionibus non fuere additae. Verùm quùm aliquot post annu Viennae Austriae sermones conferrem cum ornatißimo viro, multisque peregrinationibus claro, Fabricio Mordente Salernitano, qui aliquanto tempore Goae, vicinisque in India locus vixerat, in mentionem earum arborum quae istio nascuntur, incidimus: de quibus sanè multa admiranda, & auditu mihi iucundißima disscrebat. Protuli itaque quas à Pantio habebam icones, ut illius iudicium intelligerem. Eas porrò, quùm genuinas esse affirmaret, exceptu paucis notis, quas ex ipsius admonitione emenderi curabam, exprimendas esse censui in tabellis, ut suis locis inseri possent. Ceterùm arboribus sese implicat & circumvolvit Betre, easque scandit volubilis modo, cui non dißimilia habet folia, teste Fabricio & picturâ: fructum ex soliorum ortu promere contortum, Garcias refert, & pictura ostendit. Cui quum similimus videatur fructus longitudinis duarum ferè unciarum, quinque teretibus siliquulis constans mutuo implicatis & funiculi in modum contortis, gustu aromatico, odoratus atque longo pediculo innitens, à Nicolao Raßio Galliae Regis cheirurgo, olim mihi Lutetiae communicatus, illius etiam iconem additam voluimus. Huius autem convolvuli (sic enim nuncupari posse existimo) folia Amstelredami accipiebam anno nonagesimo septimo supra millesimum & quingentesimum, & aliqu ot deinde subsequentibus annis, ab iis qui ex lava vicinisque insulis redierant, convolvuli foliorum formam referentia, vel piperis, valdè tenella, non mali Medicae, Bethle nomine. QUOTQUOT Peruanam historiam scripserunt, referunt earum regionum incolas admodum delectari quarumdam radicum, ramusculorum, aut herbarum gestationo in ore, ut Orientales suo Betre delectantur: praesertim verò familiarem esse (Petri Cieca testimonio) quandam herbam Cap. 56. Coca illis dictam, quam à summo mane ad noctem usque perpetuò in ore retinent, tameisi neque eam mandant, neque Coca.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
