# Exoticorum libri decem 177.1-2-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 177.1 to 177.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/177.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/177.1-2

Nam cùm Iudaei undique confluxissent Hierosolymam, ut interessent festo Pentecostes; Domini nostri Iesu Christi Apostoli, qui Galilaea nunquam egressi erant, neque aliam linguam noverant quàm vernaculam ejus regionis, eo tamen die singuli loquebantur omnibus linguis; quod maximè admirati sunt Iudaei praesentes, qui ex Parthia & Media advenerant, Elamitae, Mesopotamiae & Iudaeae incolae, Cappadoces, Ponti & Asiae, Pisidiae, Pamphyliae, Aegypti, Lybiae accolae, Romani, proselyti plerique, hoc est, qui spontè Iudaismum amplexi erant, praeterea Cretenses & Arabes: eamque ob causam sese mutuò interrogabant: Nónne hi omnes Galilaei sunt? & tamen singuli audimus eos loquentes lingua in qua nati sumus. Haec autem descripta sunt in Actis Apostolorum: ex quibus probare volumus, ab omni antiquitate per universum orbem negotiari solitos. Turcarum simplicitas admodum corrupta est ludaeorum commercio: quemadmodum Galli nonnihil immutati sunt exterarum nationum commercio; ad minimum, ipsorum ingenia torpentia, excitatiora sunt reddita. Ubicunque tandem Iudaei vivant, reliquas nationes versutiâ superant. Omnem Turcicam negotiationem ita amplexi sunt, ut tota Turcici Imperatoris opulentia, ejusque universus census in eorum sit potestate. Nam majore precio redimunt quaesturam census provinciarum, teloniaque & navium excensum, aliaque Turcici imperii vectigalia. Eam ob causam sedulò eorum linguam ediscunt cum quibus negotiantur. Eâ astutiâ utuntur, ut in Italiam negotiationis causa profecturi, capitis opcrimentum colore albo inducant, ut Turcae esse existimentur; nam Turcarum fidei plus tribuitur quàm Iudaeorum: alioqui Iudaei peregrinantes, operimentum illud capitis flavum gestare solent; Armeni, Graeci, Maronitae, Indi, Cophthi, & reliquae nationes quae Christianam religionem amplectuntur, caerulo. purpurei coloris gestant illud diadema, vel versicolor; soli enim Turcae album ferunt. Quoniam autem Iudaeorum operâ uti saepenumero coacti fuimus, atque cum illis versari: facilè deprehendimus, astutiâ & malitiâ reliquas nationes superare. Non vescuntur carnibus, à Turca, Graecóve, aut Latino sive Franco, ut vocant, apparatis: nihil pingue edunt; neque quod Christianorum aut Turcarum sit, sed nec vinum à Christiano vel Turca redemptum bibunt. Tot controversiae & schismata inter illos sunt, ut plurimi contraria ab aliis sentiant. Nonnulli Christiana mancipia possident, mares & feminas, quorum operâ variis in rebus utuntur die Sabbathi; veluti in Constantinopolitana typographia, aut exercenda mercatura: feminis etiam abutuntur tanquam Iudaeis.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
