# Exoticorum libri decem 177.9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/177.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/177.9

Praescripto aliquo medicamento, illud statim Aromatario mittit Medicus (nulli enim apud eos sunt Pharmacopoei) & medicamenta simplicia ab illo praesente pecunia redimit, more apud eam gentem gentem usitato, quae nihil nisi praesente pecuniâ vendit, nec magis istîc vicino creditur quàm cuivis extero: unde sfit, ut nullis istic rationum libris opus sit, neque syngraphis. Negotiationes & fora Turcici Dominij.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
