Latin
CAPVT XX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 178-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XX. ON dubium est, quin Macis, de quo nunc acturi sumus, plurimùm à Macere Graecorum discrepet, si utriusque descriptionem &facultates consideremus. Cùm igitur recentiorum quidam satis manifestè id demonstrârint, non opus esse existimaui eorum argumenta hîc recensere. Sed operae precium me facturum putavi, si Macis &Aromatitis nucis historiam hîc breviter contexerem; quandoquidem Graecorum Macerem hoc tempore ignorari puto. EST igitur arbor quae Aromatitin nucem &Macim profert, Pyri magnitudine, foliis ejusdem, sed brevioribus &subrotundis; sive, ut veriùs dicam, arbor est Persicae malo haud absimilis, brevioribus tamen foliis. Fructum fert denso operimento munitum, quod per maturitatem dehiscit, atque tenuiorem corticem sive membranam, quae nucem cum suo putamine ambit, ostendit. Tenuis illa membrana Macis est. De externo illo operimento sive pulvinato calice nullam mentionem facimus, tametsi saccharo conditus plurimum hîc commendetur (cùm sit odoratus &grati saporis) in morbis cerebri, uteri, &nervorum. Maturo fructu, &dehiscente, ut dixi, primo illo operimento calicum echinatorum, qui castaneas amplectuntur, (calicum qui inglandes nostras vestin.