# Exoticorum libri decem 18.4-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 18.4 to 18.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/18.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/18.4

Fluviatilis ille minor Mergus, quem Galli Chastagneux nominant, Cretae ignotus est. Gallorum Verdier, Graecis Chloris & Latinis Lutea dicta, vulgari Graecorum sermone Assatandos appellatur, nomine satis affini illi quod apud Cenomanos obtinuit, Serrant. Latinorum Fringillae, sive Gallorum Pinsons, nunc Fringilari dicuntur, voce prorsus à veteribus aliena, Veteribus Spizae nuncupabantur. Veterum Orospizae, quas Montains, aut Pinsons d’ Ardene vocamus, à Vulgari Fringilaro, ex Italica Fringuello appellatione deducta, non discernunt. Nostri Bruants illis etiam vulgares sunt: sed veteris Graeci nominis Anthi obliti, Latinam Flori appellationem usurparunt. Vulgo etiam vocant Passerem Sporguitis, & Gallorum Mouette Laros. Veterum Pikilis, sive Latinorum Carduelis, & Gallorum Chardoneret, ab illis Guardelli aut Stragalino dicitur: licet hoc vocabulum Chardoneret conveniat alteri avi quam Graeci Acanthin, Latini Spinum nuncuparunt, nos verò Serin dicimus, ipsi nunc Spinidia. Nulla avis in Creta frequentior Gallorum ed b lorum Pivoine, quae per vepres & dumos volat: quoniam autem avicula est capite, cauda, & aliqua corporis parte nigris, plerique vulgo Asprocolos nominant, hoc est, albus podex.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
