Latin
18.5 to 18.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 18.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Eas harundines donabant Societatis mercatorum praefecti Cl. V. Doctori Petro Paawio Professori publico, Academici horti Praefecto, &Academiae, illo anno, Rectori. Quàm verò procerae fuerint integrae illae harundines, ex mutilis licet conjecturam facere. Hoc porrò caput de Harundine, Piperis historiae praeponendum duxi, quia juxta piperis plantas interdum terrae solent infigere incolae, ut eas alioqui caducas, sustinere queant. Ceterùm harundinis istud genus, toto Malabarensi marino tractu nasci, praesertim autem circa Choromandel, testis est Hugo Linscotius, qui ab incolis Mambu appellari scribit, &adhuc tenellum &viride inflecti solitum, ut magis aptum reddatur ad gestandum pendentes ex eo lectulos, ipsis Pallankins dictos, quibus insident cùm viri, tum mulieres, dum aliquô transferri cupiunt. Piper nigrum. CAP. XIX. AMETSI Garcias ab Orta, &hunc sequutus Christophorus â Costa (quorum Historiam Aromatum ante multos annos Latinam faciebam) de Pipere commentati sint: quia tamen his proximis annis Batavi qui in lavam navigarunt, &ad Moluccas usque insulas etiam penetraverunt, aliquot ejus sarmenta cum foliis, ipsaque adeò radice, atque qui inter illos magis curiosi, etiam ramulos cum suo fructu immaturo inhaerente retulerunt; &horum unum, cui folia &fructus inhaerebant, tum etiam sarmenta quaedam, amici curâ &diligentiâ nanciscebar: operaepretium me facturum existimavi, si ex illis notis quas in planta &ramis siccis observare potui, ejus historiam LiB.