# Exoticorum libri decem 18.5-2-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 18.5 to 18.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/18.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/18.5-2

Non abs re erit, si ejus ferculi pauxillum alicui animali obiicietur; ad observandum quid illi succedet: nec incommode adhibebitur mensae domini quispiam, cui praebeatur ad periculum faciendum: ex effectis enim indicium fieri poterit. Observandum praeterea corrodentia venena, statim à degustatione os corrugare & exasperaro, mordicareque & urere. Praestabit, ut qui suspectos habent cibos, eos assatos aut elixos edant à crustâ autem inclusis, offis, jusculis, atque à nimium acidis, abstineant, quia in his major noxa latere potest, (praesertim si odotata admixta sint, uti ambarum, moschus, aromata) magis enim in similibus occultan potest venenum, quàm si cibi assi aut elixi essent: fugienda etiam nimis dulcia fercula, quia venenum valde occultare possunt. Quisquis praeterea suspectos habebit cibos, si famelicus mensam accedet, ne illos illicò voret, sed paulatim & lentè mandat, illorumque, ut diximus, saporem periclitetur Idem in potu observandum: nam si sitis valdè urgebit, animadverti nequit quid bibatur; hanc ob causam, multi atramentum, lixivium aut sublimati aquam hauserunt, dum sitibundi non sentiunt quid bibant, donec damnum jam in corpus penetravit: propterea lentè paulatimque bibendum, & potus degustandus. Hac certè ratione, cum medioeri curâ, & haud difficulter animadvertet, si cibus & potus quem sumpserit, noxii quidpiam continebit. Observandus item ferculorum color, qui noxam etiam deteget, nam alius à nativo apparebit. Benè quoque detersa & purgata esse vnsa utile, quibus cibus & potus excipientur, vel etiam argentea expolita & laevigata; quia si venenum inest, facilè commaculatur, lividúmque aut nigrum colorem contrahit argentum. Antè paucos dies in hac urbe contigit, ut nobilis quidam vit & praedives, dum ex argenteâ paterâ bibere vellet, eam lividis maculis infici animadverteret: ille admiratus, vinum dumtaxat degustat, & non bibit, subitoque os & lingua corrugata sunt; gustatum vinum de quo in pateram infusum fuerat, eâ asperitate carere deprehensum est; deinde aquâ diligenter observatâ, in urcei fundo multa sublimati grana nondum dissoluta inventa sunt.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
