# Exoticorum libri decem 18

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/18

Caprimulgus hic Cuculi ferè magnitudine & crassitudine est, & apud nos in celsis turribus & templorum foraminibus nidulatur: apud Cretenses autem in scopulis mari imminentibus, ubi magnum damnum pastoribus, qui Capras sub tectum noctu cogere non solent, inferunt. Nam è caprarum uberibus lac exugunt. Ovidius 6. Fastorum eorum meminit his verbis: Nocte volant, puerósque petunt nutricis egentes, Et vitiant cunis corpora rapta suis. Carpere dicuntur lactentia viscera rostris Et plenum poto sanguine guttur habent. Est illis Strigibus nomen: sed nominis hujus Causa, quòd horrenda stridere nocte solent. * Hanc avem appellant Flandri cene Dwaes. De hac ave lepidam fabellam narrat Illustris Busbequius in Epistolis. Vetera & recentia, Gallica, Graecáque multarum aliarum avium nomina.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
