# Exoticorum libri decem 180.1-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 180.1 to 180.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/180.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/180.1

cia è Caryophyl. Caryophyllati flores. Fructus Caryophylla olems. CARVOPHYLLI meminit Plin. lib. XII. cap. VII. in hanc sententiam: Est, inquit, etiamnum in India Piperis grani simile, quod vocant Garyophyllon, grandius fragiliusque. CETERVM Caryophyllon, sive Garyophyllon vocatur Arabibus, Persis, Turcis, & plerisque omnibus ferè Indis Calafur: in Maluccis verò, ubi solùm gignitur, tum etiam in his regionibus dicitur Chauque. Nomina autem quae in Pandectario sunt Arumfel & Carrumfet, aut imperitiâ librarii Arabici corrupta sunt, aut aetatis vitio. Sed de nominibus minimè est altercandum, quandoquidem res ipsa omnibus perspicua est. NASCITVR, ut dixi, dumtaxat Caryophyllon in Maluccis insulis, quae sunt quinque numero (quarum primaria est Giloulo) nee procul nimium à mari, nec etiam locis mari nimis vicinis. Nascitur etiam in Zeilan, nonnullisque aliis locis; sed nullibi fructifera est, arbor, quàm in Maluccis. PORRò arbor est Lauri formâ & magnitudine, foliis etiam laurinis, sed angustioribus, multis praedita ramis, copioso flore, primùm candido, deinde virescente, postremùm rufescente, qui induratus, est Caryophyllum ipsum: clauum vocant, quòd capitatus sit in modum clavi, exertis in adversum quatuor denticulis sese stellatim decussantibus. Provenit in extremis ramulis Myrti modo Est autem flos hic viridis (ut à fide dignis viris accepi) adeò odoratus, ut reliquos flores odoris suavitate superet. Cultores flagellant altiores ramos arboris, emundato priùs circa arborem solo; siquidem nullum genus graminis sub ea nascitur, omnem succum sive humorem ad se attrahente arbore. Decussa Caryophylla biduum aut triduum siccantur, deinde asservantur, & Malacam aliasque provincias mittuntur. Quae in arbore haerent, crassiora fiunt, nec ab aliis nisi vetustate differunt. Quare non rectè Avicenna lib. 11. cap. 3 11 crassiorem hunc fructum, marem facit. Magni proventus augurium est, si arbor plures flores produxerit quàm folia: idcirco non debent nimium flagellari arbores, quia vehemens & nimia flagellatio steriliores efficit.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
