Latin
180.4 to 180.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 180.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Pediculi oblongi, e quibus dependent flores, vulgò Fusti vocantur. Folia tantâ odoris suavitate non fragrant, ut ipsum Caryophyllum: sed neque ipsi rami odori sunt, nisi aliquantulum siccati. NASCITVR autem ipsa arbor sponte ex Caryophyllis decidentibus. Nam cùm nunquam huic desit pluvia quae fructui alimentum praebeat, qui in terram decidit; enascuntur arbusculae quae intra octennium quidem adolescunt, in centesimum verò annum perdurant, quemadmodum ipsi incolae testantur. COLLIGITVR Caryophyllum à decimo quinto Septembris usque in lanuarium &Februarium, non manu, ut nonnulli volunt, sed violentâ flagellatione, ut jam dixi. ERRANT qui Caryophylli &Moschatae nucis arborem eandem esse putant. Nam Nux rotunda ferè folia habet, Pyri foliis similia; Caryophyllum verò folio est Lauri. Praeterea Caryophyllum defertur in Bandam insulam procul inde dissitam, quae Nucem profert. SCRIBIT Avicenna lib. 11. cap. 311. gummi Caryophyllorum simili facultate praeditum esse cum Terebinthina resina. Hanc ob causam percontatus sum ab iis qui ex Maluccis Caryophyllum advehunt, sed negant se hujusmodi gummi vidisse. Non negaverim tamen omnes ferè arbores gummiferas esse, praesertim si vulnerentur. Sed hactenus nemo, quod sciam, expertus est. NVLLIVS autem pretii fuisse Caryophylla intelligo apud Maluccanos, donec eò delati navibus Sinenses, inde magnam eorum copiam in suam regionem exportarunt, &inde in Indiam, Persiam, &Arabiam. Conservari autem in sua bonitate audio Carvophylla, si marina aqua inspergantur, alioqui teredinem sentire. MVLTIPLICIS usus sunt Caryophylla tum ad obsonia, tum ad medicamenta: magis tamen expetuntur in lava crassiora illa &annotina Caryophylla; à nobis verò tenuiora, quae adhuc viridia aceto &sale apud Maluccanos condiuntur; sed his teneriora saccharo asservantur, mirum in modum palato grata. Lusitanicae mulieres quae istîc habitant, è Caryophyllis viridibus aquam stillatitiam organis eliciunt, mirâ odoris suavitate fragrantem, &cordis affectibus utilem. Nonnulli sudores movent iis qui lue venerea divexantur, Caryophyllis, nuce Moschata, maci, pipere longo &nigro. Alii Caryophyllorum pulverem capiti admovent adversus capitis dolores à frigida causa provenientes. Mulieres Indicae tum etiam Lusitanicae illa mandunt commendandi halitus gratiâ. NASCVNTVR flores, qui à Caryophyllorum odore Caryophyllati nuncupantur, etjam in Sinarum regione, sed nequaquam odoris suavitate ita commendati, ut qui apud nos asservantur. EST etiam in insula cui D.