Latin
NVX AROMATITES CVM EXTERNO
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 181
Unproofread scanNot analysed yet
Imò nec rotunda, neque pyri foliu similia, sed lauri foliis potiùs, tam eius quae latiore est folio interdum, quàm eius quae est paullo angustiore: quapropter mihi fuit impositum, quando solium illud laurino multo angustius, &salicis persica ve mali folio similimum, oblongiore tamen pediculo praeditum, cum Caryophyllorum ramulo muriâ condito, pro legitimo eius folio obtrudebatur; quale cum eodem ramulo exprimi curabamus, in prima Historiae Aromatum editione. Eam ob causam nunc illud ademtum. Legitimam porrò exactamque Caryophyllorum historiam, cui adiunctus est ramulus suis foliis &fructu onustus ad vivum expressus, in primo nostro Exoticorum libro damus; eámque denuò cum eà quae foliorum expers hîc subiicimus. Caryophylli, cum suo fructu, viva imago. Inter Caryophylla quae Antverpiam adferuntur, invenitur interdum gummi ex atro rufescens, odorum sanè, &quod prunu iniectum Caryophyllorum odorem refert. Id fortè erit gummi ab Avicenna commemoratum; quod tamen affirmare non ausim, cùm eius vires nondum sint explorata. De Pipere.