# Exoticorum libri decem 181-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/181-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/181-2

CAPVT XXII. AXIMA Piperis quantitas provenit in Malavar, totâ eâ maritimâ regione quae à piperis naPromontorio Comorim ad Cananor usque pertingit. Nascitur etiam in Malacae talis. maritimis, sed bonitate superiori cedens, & magnâ ex parte inane. Provenit similiter & in insulis lavae vicinis, & Sunda, & Cuda, aliisque locis. Sed id totum in Sinarum regionem deportatur, & loco natali consumitur, praeter id quod in Pegu & Martaban exportatur. Potissima etiam ejus pars quod in Malavar gignitur, in usum incolarum cedit, tametsi regio admodum ampla non sit; nonnihil etiam à maritimis ejus regionis populis absumitur: Pars defertur in Balagate bubulis coriis: & magna copia (tametsi regio mandato sit vetitum) à Mauritanis per mare Erythraeum exportatur, id suffurantibus ipsis incolis. EAE sunt regiones quae Piper gignunt, quamquam & invenitur supra Cananor, quà Septentrionem spectat: sed adeò exiguâ quantitate, ut ipsis incolis non sufficiat, & externo importato opus habeant. Etenim non gaudet haec planta locis desertis & mediterraneis. Quàm Piper iuxta Caucasum non nasci. Molavga. Lada. Filsil Fulful. Darfulsul. Meriche. Morois. Pimpilim. Piperis histo ria. Dioscoridis lapsus. Exigua inter plantam Pi peris nigri albi differentia. Piper longum. Piper album rarum. Brasma. Brechmasin.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
