# Exoticorum libri decem 181-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/181-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/181-3

Hinc fit ut illorum liberi exiguo amore erga parentes afficiantur, nec frater sororem magis diligat quàm aliam quamlibet. Si quispiam Satrapae alicujus filiam in uxorem ducat, aliamque praeterea vilis alicujus opificis filiam, aequales & comites deinde erunt, & unanimiter vivent; quia cùm ita simul inclusae sint, aequali omnes sunt auctoritate, neque quidquam agent nisi ex mariti mandato Non est enim moris apud Turcas dicere, Domina hoc praecepit, vel istud in hunc modum fieri vult, neque è cingulo dependentes habent multas claves, ut bonae oeconomae opinionem adquirant, imò nullas gestant prorsus, neque horae quadrantem impendunt in universae rei domesticae curam: quandoquidem satis est cuilibet Turcae tapetem humi expansum habere in quo sedeat, & pulvinaria quaedam quibus innitatur (nullum enim scabellorum, sellarúmve aut scamnorum usum habent, neque fulcri sive spondae magna ex parte) vespere autem culcitrae humi stratae incumbentes, noctem transsigunt, quam postridie surgentes complicant, atque in assere aliquo reponunt, vel è pertica suspendunt. Pauci apud eos toralibus, sive lecticariis sindonibus utuntur; quoniam viri, & feminae lineas brachas nauticis similes noctu permutant, atque in iis dormiunt. Servi apud illos in extergenda supellectile non admodum sunt occupati: sufficit enim unicum fictile pro omni ciborum apparatu, & unica lanx pro omnibus offis: nec vitrorum extersione egent, cùm omnes ex coriaceo poculo sive ligneo bibant. Viri suas tiaras mundas & niveas habere gaudent, quas ipsimet in balneis cum brachis & interula eluunt, aut balneorum servis eluendas tradunt. Turcae, viri fortitudinem vel strenuitatem nostro more non aestimant. Nam in Europa, qui omni momento digladiari vult, qui oculos torquere novit, jurator, biliosus, cicatricibus insignitus, quique alterum mendacii arguerit, pro strenuo & probo viro habetur. At Turcae pacis tempore modesti sunt, arma domi relinquentes, ut inter se pacificè vivant, neque acinaces gestant per urbem obambulaturi: at in bellum profecturi armis uti norunt, & suam fortitudinem erga hostes demonstrant: neque facilè audies ipsos inter se decertasse: neque si quis sodalem ferierit, propterea strenuus aestimabitur. Tritum apud illos est, eos qui delinquunt, fustibus caedere: vera profectò ratio domandi superbos, & puniendi quos occidere nolimus: attamen cùm cupiunt, noxios magis severâ ratione punire etiam norunt. Turcarum Jmperatorem quinquies centena hominum millia facilius in aciem producere, & ducentarum triremium classem parare posse, quàm alium Principem centena millia.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
