Latin
CAP. XVIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 181-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XVIII. INGAMVS Regem exercitum coegisse è centenis millibus rusticorum, quem in bellum procul ablegare velit, aut classem ducentarum triremium totidemque navium comparasse: an non credibile est illos facilius labores toleraturos, quàm si ex totidem nobilibus conflatus foret exercitus? atque frigora, aestum, famem, aliaque accidentia minùs eis nocitura quàm delicatioribus? animi fortitudine exceptâ, facilè id mihi concessum iri scio. Quis verò credat Turcarum Imperatorem, bellum gesturum, tam ingentem exercitum ducere posse, sexies centenorum, ut aiunt, millium hominum? Multi admirantur: nam tam ingentem numerum pronunciari audientes, fieri non posse arbitrantur; cùm ob difficultates, quas in tanto exercitu accidere necesse est, tum quòd Rex, vel Imperator maximâ difficultate exercitum quinquaginta millium alere queat. Quod tamen de Turca retuli, non adeò difficile videbitur nostram vivendi rationem cum Turcicâ comparanti: Nam illorum consuetudo pacis tempore observata, docebit tantum hominum coetum etiam in bello posse vivere, atque tam facile esse Turcico Imperatori decies centena hominum millia in bellum ducere, quàm Christiano alicui Principi quinquaginta millia. Ut breviter dicam; illorum vivendi ratio pacis tempore adeò rigida est, ut nobis grave bellum sit apparitura. At illos, qui à teneris huic vitae assuefacti sunt, non magis afficit, quàm nos in delitiis viventes, nostra. Qui supra plumeos lectos decumbere, singulis diebus sorbitiunculam calidam sumere, selectiusque vinum bibere consueverunt, statim animum desponderent, si à solita vivendi ratione abstraherentur, atque maximo taedio afficerentur, si suas possessiones semel in anno non perlustrarent, vel triennio aut quadriennio à suis parentibus abessent, aut de ipsis nihil intelligerent. Sed haec omnia Turcae non curant: quoniam austeriùs adhuc domi vivunt quàm in bello.