# Exoticorum libri decem 181

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, NVX AROMATITES CVM EXTERNO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/181

Imò nec rotunda, neque pyri foliu similia, sed lauri foliis potiùs, tam eius quae latiore est folio interdum, quàm eius quae est paullo angustiore: quapropter mihi fuit impositum, quando solium illud laurino multo angustius, & salicis persica ve mali folio similimum, oblongiore tamen pediculo praeditum, cum Caryophyllorum ramulo muriâ condito, pro legitimo eius folio obtrudebatur; quale cum eodem ramulo exprimi curabamus, in prima Historiae Aromatum editione. Eam ob causam nunc illud ademtum. Legitimam porrò exactamque Caryophyllorum historiam, cui adiunctus est ramulus suis foliis & fructu onustus ad vivum expressus, in primo nostro Exoticorum libro damus; eámque denuò cum eà quae foliorum expers hîc subiicimus. Caryophylli, cum suo fructu, viva imago. Inter Caryophylla quae Antverpiam adferuntur, invenitur interdum gummi ex atro rufescens, odorum sanè, & quod prunu iniectum Caryophyllorum odorem refert. Id fortè erit gummi ab Avicenna commemoratum; quod tamen affirmare non ausim, cùm eius vires nondum sint explorata. De Pipere.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
