# Exoticorum libri decem 182-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/182-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/182-3

cujusmodi sunt maxima pars Indicorum medicorum, frigidum Piper faciunt, ut & pleraque alia aromata quae excalfaciunt. ORATOS autem omnes Medicos volo, ut Piperis candidi loco (quod calidius est & odoratius) Nigrum non praescribant, nisi candidi sit paenuria. Similiter ne longum Piper candidi aut nigri loco substituant, cùm prorsus diversae sint plantae, & nigrum cum candido magis conveniat. CETERVM ne quod Piperis genus desit, mentionem hîc subiicere libuit ejus Piperis quod lingua Malavarica à Canara nomen sumpsit. Est autem inane, illoque utuntur ad pituitam a capite evacuandam, dentiumque dolores: nonnulli & in Cholerico quem vocant affectu. Ejus autem formam describere supervacaneum existimo, quoniam in Lusitaniam non deportatur. * Piperis historiam etiam describit Ludovicus Roman. lib. 5. cap. 14. & lib. 6. cap. 19. sed paululum à nostro Auctore variat. * Piperis folium, quale in Bantam Iavae emporio nascitur, ab his qui ex ea insula redibant M.D.XCIX. accipiebam: id verò nullam similitudinem habebat cum mali Aßyrii foliis, sed Beile solium potiùs aemulari mihi videbatur, non adeò tamen tenellum, sed magis firmum, duabus craßi venus ex utroque nervi medii latere versus oras excurrentibus, oblonginsculóque mucrone praeditum, quinque uncias longum, tres latum, in ambitu minimè serratum, tametsi postea amMe porrò monebat N. V. Fabricius Mordente, cuius

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
