# Exoticorum libri decem 182.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 182.5 to 182.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/182.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/182.5

Exaudiebamus illos singulis diebus diluculo & crepusculo noctis tympana sua complodentes, mirumque concentum, tibiarum modulatione adhibitâ, exprimentes. Tympanorum autem duo apud illos sunt genera: unum minus, quod in equo gestari potest, ab uno duntaxat latere clausum: aliud majus, membranis utrinque clausum, quod è collo suspensum gestare non solent, neque brevibus bacillis nostro more complodunt, sed humi sistunt, & utrumque latus pulsant, dextra baculum incurvum & simum tenentes, quo tympani dextrum latus verberant; sinistra autem virgulam tenuem, qua alteram tympani partem saepiusculè feriunt: geminum tympanum quod aheneum est, quodque in equo gestatur inaequale est; alterum enim altero semper minus; & tympanistes illa complodere volens, incurvare se debet, vel ea editiore loco reponere. Nocturnae excubiae campanulae sonitu non excitantur nostro more: sed alto* clamore sibi invicem respondent, quod jam antè Rhodi observaveramus. Tibiarum concentum cum tympani sonitu conjungere edocti sunt ab Arabibus Turcae: concentum sanè bello & pace admodum commodum. Nullus est Sangiacus, qui ejuscemodi tibicines & tympanistas alere non cogatur, praesertim ubi arces sunt praesidiariae. Breves sunt ejusmodi tibiae, & infimâ parte latae, clangorem edentes admodum altum: in equo gestari possunt, & cum utriusque tympani sono accommodari. * Similem consuetudinem in nocturnu excubiu agendis observant etiam Pannones, ut alta voce sibi mutuo accinant, & ad vigilandum hortentur, subinde haec verba repetentes, Szolay Szolay virrazto Szolay. hoc est, Vigila vigila vigil. vigila. Praefectus autem vigilum quem Vigyazo appellant, si excubiae somno interdum victa acclamationem intermittunt, admonere iisdem verbis solet Szolay virtazio. Cùm verò sub auroram ab excubiu se recipiunt, accinere solent, Haynal-vagyon szep pyros, haynal haynal-vagyon; hoc est, erumpit iam elegans rubens (scilicet dies) erumpit iam: deinde addunt: mayd meg virrad, haynal-vagyon szep pyros haynal. id est, brevi lux erit, erampit iam dlegans rubensque, erumpit. Securicula Turcis familiaris ad varias res pacis & belli tempore admodum commoda. CAP. XIX. VRCICIS militibus familiare est securiculam cingulo appensam semper gestare: sed etiam alii tam opulenti quàm tenuioris fortunae Turcae, pacis & belli tempore, Ihujusmodi secures* habent, duabus in rebus illis utiles, nam alterâ parte quae aciem habet, ligna secare possunt; alterâ quae in malleum formata, tentoriorum palos in terram defigere. Quia autem elegans est ejus forma, hoc loco describere voluimus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
