Latin
183.5 to 183.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 183.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Turcae autem longè aliter ustionem eam faciunt; xylinam enim telam circumvolvunt ad nucis juglandis crassitudinem, &assis Gallici latitudinem (in ejus penuria fomitem sclopetorum quam ita ustulare sinunt, tam fortiter sumunt) deinde incensam loco affecto imponunt, exstinguatur &frigescat; nihil ad ustio& constanter ferentes, ut exspectent donec sponte nem curandam praeter pauxillum xyli imponentes: idcirco plerique frontem, tempora, aliasque corporis partes hujusmodi cicatricibus foedatas habent. Turcae in omnibus adversis hanc vocem proferre solent, Alavara, id est, Deus adjuvabit. Itaque existimantes quaecunque illis eventura sunt, jam praedestinata esse, omnibus periculis majore animo sese obiiciunt, cùm in terrestribus, tum marinis conflictibus. *De hac curandi morbos per adustionem ratione, multa praeclarè C. V. Prosper Alpinus cap. XII. Lib. III. de Medicina Aegyptiorum; quem consulendum censeo. Turcarum monachi. CAP. XXI. OMINVM quoddam genus apud Turcas versatur, Dervis (voce ad Druides, antiquos videlicet Graecos philosophos, Atheniensium colonias, quae ex Phocaea discedentes Massiliam appulerunt, &aedificarunt, accedente) appellatum. Nudi plerumque obambulant isti Deruis, aestate, &hieme, brachiaque &pectus obliquis &transversis cicatricibus foedata habent, ex incisuris quas ipsimet suis cultellis corpori inflixerunt, in longitudinem potius quàm in latitudinem ductas, ut musculi minus offendantur: cùm verò nullo adhibito emplastro vulnera consolidentur, cicatrices parvi digiti crassitudine turgentes remanent. Plerosque videre est hujusmodi cicatricibus adeò foedatos, ut horrorem incutiant: Quo furore prophetico, sive mania agantur, sese ita concidentes &adurentes, ignoramus. At eos desipere arbitramur. Ex eleëmosynis à Turcis collatis duntaxat QQ 2 ed by duntaxat aluntur. Ea autem de hujusmodi fatuis inter plebem opinio recens non est; nam ipsemet Plato de simili hominum genere agens, maniam, furoris esse speciem, eámque ab Ecstasi provenire pronunciabat, hoc est, imaginationes quasdam divinitus excitari propheticas tanquam vatibus. Illud est quod veteres de imaginatione verba facientes, divinitati cuidam tribuunt, quemadmodum &de Sibyllis censuerunt.