Latin
CAVDATI PIPERIS VVA
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 184
Unproofread scanNot analysed yet
CAVDATI PIPERIS VVA. antè memini, in Mathematicis egregiè versatus, Indos EX IAC. GARETI ICONE, solere, Piperis botros adhuc virides &immaturos, in os quam cum ipsius uvae fragmentis ad me indere; deinde ramulum cui grana inhaerent, digitis pramittebat, expressa. bensum sensim extrahendo leviter dentibus premere, ut grana in ore maneant; illa postea mandere non fine voluptate. Idem etiam ipsum factitasse, &gustu suaves deprehendisse, quia levem quandam acrimoniam cum pauxillâ acerbitate coniunctam in illis deprehendebat. OLIM Antverpiam invehi solebat aliud Piperis genus, quod Lusitani Pimenta del rabe, id est, caudatum Piper appellabant: sed metuens Rex Lusitanus ne legitimum Piper alterius invectione vilesceret, id ampliùs invebi edicto vetuit. Erat id Cubebis ferè simile, pediculo subnixum exiguo, rotundum, plenum, aliquantulum rugosum, nigricans, eâdem acrimoniâ quâ Piper praeditum, aromaticum, racematim (ut ab iis qui racemos habuerunt, didicimus) cobarens. Amomum, nonnulli periti perperam existimarunt. Eius autem iconem, qualem ab optimo viro Iacobo Gareto iuniore accepimus Londino, M. D. XC. hîc exprimi curabam. Caterùm similes uvas septennio post ex Guinea recens allatas, aeccipiebam ab honestißimis iisdemque humanißimis viris, Willelmo Parduyn &Petro Gareto, Piperis ex Guinea appellatione. Erant autem illarum quadam breves &unciales tantùm, nonnullae verò tres uncias fera lougè, tenui stila mharentia longiusculo petiolo grana rotunda vel minora vel craßiuscula continentes, vicena, tricena, interdum plura, legitimo quidem pipere minora, non minùs tamen fervidi saporis, duráve &solida, eiusdem etiam panè coloris. An porrò ipsa planta perinde arbores &perticas scandat, ut eius quod ex Orientali India adfertur, hactenus intelligere non licuit. De Cubebis. CAPVT XXIII. AMETSI Cubebis rarò in Europa utamur, nisi in Compositionibus: attamen apud Indos magnus earum in vino maceratarum est usus ad excitandam venerem; tum Tetiam in laoa ad excalfaciendum ventriculum. APPELLATVR hic fructus ab Arabibus medicis Cubebe &Quabeb; à vulgò Quabebechini: in laoa, ubi frequens nascitur Cumuc; à reliquis Indis, praeterquam in Malayo, Cubab sini. Id autem nomen huic fructui non est inditum, quòd in Sina nascatur, quandoquidem ex Sunda &laoa, ubi plurimus est, in Sinam perferatur: sed quoniam Sinenses, qui Oceanum Indicum navigabant, hunc fructum, quem in jam enumeratis insulis emerant, cum aliis mercibus in alios maris Indici portus &emporia transvehebant, Cumuc appellantes: illi autem hanc vocem corrumpentes, quia à Sinensibus accipiebant, Cubab Sini nuncupârunt. CETERVM haec planta Malo vulgari, minor est; foliis Piperis, sed angustioribus, per arbores, Hederae, aut, ut veriùs dicam, Piperis modo repens, non Myrti effigie, aut foliis Myrto similibus. Fructus racematim cohaeret, non quidem ut in uva conjunctim, sed singulis granis ex suis pediculis dependentibus. Flos est odoratus. SILVESTRIS est haec planta, &sponte nascens, non domestica, neque multorum generum, uti falsò Monachi Commentatores in Mesuen sub finem primae partis distinct. 1. cap. 36. putârunt.