Latin
184.5 to 184.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 184.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Densajam delapsa nive, &firma glacie, flanteque Borea omnium frigidissimo, Turcae concamerata quaedam aedificia in hunc usum exstructa, loco meridiei non exposito, depresso videlicet, vel post praealtum aliquem murum, aut ponè collem, nive implent, glacie subinde admixtâ; quemadmodum si quis parietem ex arenato construeret. Per biennium sine colliquatione conservari poterit. Certum est in Gallia idem fieri posse: vidimus enim regiones Gallia calidiores, in quibus tota aestate conservatur. Ceterùm Asiatici ab omni antiquitate nivem qua aestate uterentur conservarunt: similemque usum apud Romanos etiam fuisse receptum, multis Galeni locis probari potest; praesertim in praefatione Methodi medendi: ex ea enim liquet nivis usum fuisse ipsius tempore Romae tam frequentem, quàm nunc sit apud Turcas. Ea de re Plinius, delitias Imperatorum illius temporis accusans, suffragatur Galeno. Suetonius etiam de Nerone agens idem scribit. Heu prodigia ventris (inquit Plinius) hi nives, illi glaciem potant, poenasque montium in volupta" tem gulae vertunt. Servatur algor aestibus, excogitaturque, ut alienis mensibus nix algeat. "Decoquunt alii aquas: mox &illas hyemant. Et alibi: Neronis principis inventum est de„ coquere aquam, vitroque demissam in nives, refrigerare. Ita voluptas frigoris contingit „sine vitiis nivis. Nix qua Turcarum Imperator in claustro suo Constantinopoli utitur, ex Horminio aut Olympo montibus advehitur: nam sibi persuadet eam quae in cryptis circa Constantinopolim adservatur, minus salubrem esse montanâ; illamque adhuc expetit annotinam: quapropter illius servi montem conscendunt aestate, magnamque nivis quantitatem devehunt, istic in sequentem annum, ut Constantinopolim invehatur, relinquentes. Binae liburnicae singulis septimanis transvehunt eos qui Prusam ire cupiunt, praefectis lanissaris nonnullis.