Latin
186.1 to 186.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 186.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
lanissari ab ineunte aetate in capite altum diadema gestant, in modum calanticae muliebris, vel sericei illius capitis ornatus in tergum propendentis, nobilibus Gallicis mulicribus usitati, factum: caput illorum cingens, &in altum erectum; nullis tamen redimiculis vinctum: huic ferreum radium sesquipedem longum adnectunt, cui innititur circulus, cujus circumferentia mensurae, quam pollicis &indicis extremae partes simul junctae comprehendere possent, respondet: in ejus circuitu pennas collocant. è medio prodit oblonga crista ex Struthio-cameli elegantioribus pennis affabre facta, post tergum ad terram ferè propendens, neque corpus attingens, quia ejus initium à summo capitis vertice est. Sic ornati formidabiles gigantes videntur. Quilibet autem lanissarus, aliúsve Turca pennas gestandi facultatem non habet: iis enim jure duntaxat licet, qui hostibus in bello occisis suam fortitudinem demonstrarunt. Qui multas gestat, ea nota indicare vult se multos hostes jugulasse: qui verò se hostem occidisse profiteri nequit, rationi consentaneum non est, ut ipsi gestare liceat. Miles Turcicus in bellum proficiscens nullum famulum circumducit, nisi mancipium: lanissari verò nullum (quandoquidem ipsimet vilia mancipia sint) sed singuli sua arma &annonam ferunt. Attamen quinis unum equum alere licet ad impedimenta &tentorium gestanda. Sic veteres Romani solebant. Legimus enim Iugurthino bello Metellum edixisse, ut singuli milites sua alimenta &arma ferrent, nullo servo illis concesso. Sed &Turcae praetoriani lanissari qui proximè illum perpetuò versantur, pacis tempore deni unicum duntaxat mancipium habent; belli autem tempore, quini. Ex eo deprehendere licet summam in illa aula obedientiam. Turcarum vexilla non sunt renovanda, quoniam signi militaris vicem supplent equinae caudae pili variis coloribus infecti extremae hastae affixi. Excerantur Turcae dissectas vestes ex quacunque tandem materia paratas: ea de causa Graeci, &universi Turcae Imperatoris subditi, nullas dissecant vestes: sed holoserica versicolore, vel alia quavis scricea utuntur maximè. Peregrè verò proficiscentes ignitabulum gestant, laternamque ferream albam cum candela, cochleare è cingulo suspensum, &scorteum sacculum sale composito, veterum Graecorum more, plenum, quo cibum saliunt. Componitur autem hac ratione: allia cum sale contusa resiccantur: iis denuo tritis, scorteus sacculus impletur.