Latin
186.5 to 186.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 186.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
CETERVM non multum fortè refragabor iis qui Cordumeni Arabum, Cardamomum Graecorum esse putant: quandoquidem Serapionis &Avicennae Cacolaa Graecis est ignota, uti suprà diximus. Quod verò Cacolaa utendum negent, quoniam Graeci de ipso nihil scripsere, non concedo; multis enim experimentis comprobatum est plerisque morbis perutile esse: eoque utendum censeo in omnibus compositionibus Arabum, &recentiorum qui Arabes secuti sunt. MALAGVETAM porrò, sive Meleguetam, à nonnullis Paradisi grana nuncupatam, cujusque in Europa usus Cardamomi minoris loco, non esse Cardamomum didici, quoniam saepiùs cùm in Hispania, tum hîc in India percontatus eos qui è Lusitania in Malaguetam profecti fuerant, an istîc Cacolaa sive Sacolaa (quod Cardamomum appellamus) nasceretur, negarunt omnes; rursus Indi interrogati an Malagueta apud eos cresceret, negârunt &ipsi. Deprehendebam tamen Malaguetam ab Avicenna Combazbagus dici, eumque scribere ex Cofala, cui Malagueta provincia contermina est, deferri: verisimile autem mihi non videri Avicennam, virum adeò peritum, bina capita de eadem re scripsisse. His cogitationibus occupato animo, Turcam mercatorem professione Iudaeum, in Cochim commodum reperio, qui diceret sibi mandatum, ut praeter cetera aromata Cacollaa quebir, hoc est, Cardamomum majus, emeret: quod me movit, ut sciscitarer an in aliis etiam regionibus nasceretur. Tandem Regiarum mercium in Ceilan Curator, Factorem vocant, mihi retulit, istîc inveniri nostro quidem multo majus, sed minùs odoratum: remque ita se habere comperi, illius specimine (me curante) ex Ceilan delato. Accersitus praeterea in Balagate ad curandum Illustrem Hamjam, cujusdam Regis in Balagate, nomine Verido, fratrem, de industria medicamentum, in quo Cardamomum majus &minus, Arabica lingua praescripsi, ut conspicere possem: utrumque mihi exhibitum ad medicamenti compositionem; eadem quidem utriusque forma, sed magnitudo diversa, nulla tamen cum Malagueta similitudo. OPTIMVM autem censetur minus, quod odoratius est altero, &facultate majus dici potest meo judicio. PROVENIT utrumque in India, praesertim verò ab Emporio Calecut usque ad Cananor, tametsi aliis etiam locis Malavar, &in laoa nascatur, non tamen adeò copiosum, neque cortice adeò candido.