# Exoticorum libri decem 186

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/186

CAPVT XXVII. VARIA habent Turcae vilium etiam rerum condimenta, passim in oppidis venalia; veluti radices2 betae crassas admodum, colorisque nunc albi vel pallidi, modò rubri, quas plerique raphanorum esse falso existimarunt. Condiuntur etiam brassicae capitatae, raphanorum praegrandes radices, & helenii. Fuit olim etiam magno in usu Romae, reliquisque Romanorum municipiis ea conditura: quique condiebant, Salgamarii appellabantur. Res est magnae parsimoniae: nam quatuor viris unius aspri precium in prandium satis esse potest. Cibus enim est coctione non egens, sed ita conditus editur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
