Latin
188.1 to 188.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 188.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &admiscetur Lycium, quoniam utrumque gingivas confirmat, &dentes stabilit, stomachum roborat, &utile est adversus sanguinis reiectiones, vomitus, &alvi profluvia. EST autem ipsa arbor recta, fungosa materie, foliis Palmae, fructu nucis Moschatae, minore tamen, aut juglandibus exiguis simili, intùs duro, &candidis rubentibusque venis resperso, non plane rotundo, sed altera parte sessili: quae tamen notae non omnibus Arccae generibus conveniunt. Integitur hic fructus involucro admodum lanuginoso, &foris subflavo, perquam simili Dactilis, cùm maturuit, &antè quàm siccatus sit. Immaturus verò stupefacit &inebriat. editur autem immaturus à nonnullis, ut, veluti temulenti, dolorum cruciatus non sentiant. SICCATVM verò fructum sic parant. Contusam nucem Faufel in tenuissimas partes cum Lycio, &folio Betre, cui exemptus sit nervus, masticant, veluti in Betre diximus, &priorem salivam, quae cruenta est, expuunt, eaque ratione cerebrum &ventriculum expurgant, gingivas, &dentes stabiliunt. Potentiores ex Faufel, Lycio, Caphura, Ligno aloes, &Ambari momento, formas orbiculares sive pastillos componunt, quos masticant. SCRIBIT Scrapio lib. simplic. cap. 345. excalfacere, &amaritudinis particeps esse. Sed cùm degustavissem, nullum calorem deprehendi; verùm cum insipiditate adstrictoria facultate praeditum esse comperi. Itaque puto aut Serapionem hanc Arecam non novisse, aut, si noverit, illam nunquam degustasse. Ex ea viridi aquam stillatitiam vitreis organis elici iubeo, quâ maximo cum successu in biliosis alui profluuiis utor. Sed arcanum id mihi hactenus fuit. *ARECAE porrò arboris iconem hic subiecimus ex ARECA sive FAVFEL. Panciana expressam. Ea autem arbor, teste Fabricio, in magnam altitudinem assurgit, trunco aequali propemoVM, dum ubique craßitudine, cortice tecto adeò lavi, ut nulPigebg6 lum ascensum praebeat, nisi aptatis ad pedes laqueis aut vinculis, vel cincto per intervalla caudice fune ex sparte aliáve materia confecto, quemadmodum Garcias in arbore Indicas nuces ferente (de qua proximè sequente capite) refert. Huius autem rami deorsum, teste Fabricio, non inflectuntur, ut illius, sed sursum vergunt &inflectun tur, ut procul intuentibus orbem quodammodo conficere videantur: folia pectinatim ramos utrimque vestiunt, alioqui palma foliis similia: fructus deni aut duodeni suu involucris villosis tecti dependent ex craßu &oblongis pediculu, qui in inferiorum ramorum alis nascuntur Arborus iconi adiecimus ipsius nucem Faufel dictam, cum suo integumento, qualem olim à Petro Condebergo Pharmacopola, viro erudito, &herbariae rei perito accipiebam (cui similes postea ab aliis ex sua navigatione reducibus redemi) &ipsam nucem suo integumento exemptam, insuper alium fructum oblongum, faufel nucem cum suo involucre magnitudine panè aequantem, praedurum, foris nigricantem, qui per medium transversim sectus, myristicae nucis nucleum non secus quàm faufel mirificè referebat.