Latin
188.5 to 188.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 188.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque talium Satraparum mancipiis nullum aliud relictum est remedium, quàm ut fortunam suam patienter ferant: rustici verò à Cadi cogi possunt. Sesami oleum non minus frequenti in usu est apud Turcas, quàm oleum nucum apud Gallos, &oleum olivarum in Gallia Narbonensi: quia autem magno labore confici debet, mancipiis imponitur is labor, &hieme duntaxat. Sesami semen quatuor &viginti horis aqua salsa maceratum; deinde in area ligneis malleis tusum super crassiorem telam, donec corticem abiiciat; denuò aqua salsa maceratur, &innatantes cortices abiiciuntur. Sesanium sic expurgatum in clibano resiccatur; deinde mola frangitur: exsudans demum oleum liquidum ut sinapi (pauca enim habet recrementa) lento igne coquitur, &à fecibus separatur. Dulce est id oleum, delicatum, &vilis precii. Turcae cibum sumpturi, humidesident, exemptis calceis; quemadmodum olim Romani in suis tricliniis (quae nihil aliud erant, quàm salae nunc Gallis vocatae, vel coenacula, cauponis similia, in quibus erant appendices, sive elatae tabulae, quales apud sartores videmus, ubi suas operas conficere solent) his conscensis, calceos eximere solebant: etenim pedes mensae non supponebant, nostro more: sed veluti Turcae, innitebantur pulvinis cubito suppositis. Quod Martialis approbat his verbis, libro quinto: Deposui soleas, adfertur protinus ingens Inter lactucas, oxygarúmque, liber. Ad comprobandum autem, triclinium id esse quod Galli salam vel coenaculum appellant, Varronis auctoritatem in medium attulisse sufficiet; qui de Africanis gallinis agens, Galli