# Exoticorum libri decem 188.6-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 188.6 to 188.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/188.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/188.6

Faufel genus forsitan erit, aut simile quidpiam: sed quum vetustate ex succum videre tantùm licuerit, de sapore & temperamento nihil pronunciare possum: talem etiam ad me, post aliquod temporis intervallum, mittebat Morganus pharmacopoeus diligentißimus. Similes mihi adhuc posteae ostendebantur, sed lavi gati & expoliti, quos lapides quosdam raros, magnique pretii esse mihi per suadere conabantur. MEMINIT etiam Areca Lud. Roman. lib. navig. cap. 7. in hunc modum: Bdere sueverunt (de rege & magnatibus urbis Calecut loquitur) fructum quendam cui Chofolo (Faufel intelligit) nomen est. Hunc mitti arber Arocha nomine, Palmae non absimilis, quae caryotas gignit, & consimiles producens fructus. Miscent insuper contritas ostrearum conchas calcis instar. Haec ille. At ridiculum esset quod idem lib. 4. cap. 2. scribit (quoniam quae sanitatis tuenda causa eduntur, praesentißimum esse venenum ait) nisi causam postea subiiceret. At Sultanus, inquit, letho traditurus è Satrapis quempiam, ad se accersitum cui mors imminet, nudum sibi aßistere compellit, moxque edit nonnullos fructus, chotolos vocitant, instar nucu aromatitis: mandit etiam quadam herbarum folia, modo mali Assyrii, tambul nominant, addit etiam attritarum concharum ostreae calcem, simúlque cuncta mandendo conterit.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
