Latin
189.1 to 189.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 189.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &in Divo Claudio, Adhibebat, inquit, omni coenae &liberos suos cum pueris puellisque nobilibus, qui more veteri ad fulcra lectorum sedentes, vescerentur. &paulo pòst: Nec temerè unquam triclinio abscessit, nisi distentus ac madens. Plinius item de Elephantis agens, Plenisque hominum tricliniis accubitu iêre per lectos, ita libratis vestigiis, ne quis potantium attingeretur. Et de Platano scribens cap. 1. lib. 12. Aliud exemplum, inquit, Caii Principis, in Veliterno rure mirati unius tabulata, laxisque ramorum trabibus scamna patula, &in ea epulati, cùm ipse pars esset umbrae, quindecim convivarum ac ministerii capace triclinio, quam coenam appellavit ille nidum. Ex his igitur veterum auctorum locis inferre volumus, triclinium vocari posse locum in quo Turcae vesci solent, humi sedentes in tapete quodam vel in tabulato, pulvinis cubito suppositis eos fulcientibus: convenit enim cum triclinio à veteribus descripto. Vulgare est Turcis, ut etiam olim Romanis, eunuchorum ministerio uti: illud mirum, inventum id esse mulieris. Semiramis enim regina, celebris illa bellatrix, multos adolescentes castrari jussit, quos dein Gynaeceo suo praefecit: ab illa posteri eam consuetudinem observarunt in imperio sibi subdito. Credimus Turcas, cùm primùm eunuchos castrarunt, testes duntaxat pueris amputare solitos, veterum Romanorum more, qui veretrum non praeciderunt: at grandiores facti robustioresque, feminas, testibus licet resectis, inibant: ut etiam quorundam Imperatorum uxoribus ea causa gratiores fuerint: generandi enim facultatem non habebant. Obscoenum est; propterea haud plura. Turcarum Imperator intelligens eos quibus praesecti testes essent, suis uxoribus &concubinis voluptatem adferre, in posterum penem cum testibus resecare jussit: sed ex denis vel duodenis qui ea ratione castrantur, vix seni evadunt. Sunt qui aliam rationem referant; Imperatorem videlicet castratum equum inire equam conspicientem, occasionem, ea qua diximus ratione castrandi sumpsisse. Cùm autem servae domesticas operas duntaxat faciant, nec in publicum prodire audeant; magis decet castratos, quibus egredi licet, feminis praesente marito ministrare, quàm servas quae domo non excedunt. Vulgare porrò est Satrapas &opulentos quibus sunt multae uxores &concubinae, quas servis adire non licet, eunuchum habere, sibi carum, &cui plurimum fidant.