# Exoticorum libri decem 189.5-2-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 189.5 to 189.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/189.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/189.5-2

Ipse Turcarum Imperator, saepiùs eunuchum mancipium dominio suo & ingenti exercitui praefecit, ejus animo confidens, quem nulla formidine posse affici exploratum habebat. Nónne Ganymedes Regis Aegypti eunuchus, Caesari atque universo exercitui Romano restitit? Legimus etiam eunuchos apud Persas regnasse; atque alios magnis provinciis praefuisse. Sed ne tam longinqua exempla petamus, Bassa qui Aegypto, Syriae, & Arabiae praefectus erat dum Cairi essem, eunuchus erat, cui Turcarum Imperator non minus fidebat quàm strenuissimo universi sui dominii Praefecto. At Romani nunquam tantam auctoritatem atque libertatem suis eunuchis tribuerunt ut nunc Turcae, vel olim ab omni vetustate Orlentis Principes. Sunt enim eunuchi hujus seculi apud Turcas non minus familiares dominis suis atque eorum uxoribus, quàm si aequales forent. Plurimum enim illis fidunt domini, imò per absentiam cum suis uxoribus versari & propter cubare jubent sine ulla zelotypia, cùm sublatis concubitus instrumentis, omnem etiam appetentiam sublatam esse non ignorent: & certè nullius rei vestigium magis illis reliquum est, quàm in manus vola. Eunuchis itaque uxorum & concubinarum custodia atque domesticae rei administratio committitur, dominis in bello absentibus. Christianis servos & servas suo aere redemptas alere licet, quemadmodum & Iudaeis: at neutri Turcam mancipium retinere possunt. Iudaeo Christianum vel Christianam mancipium habere permittitur, quemadmodum & contrà. At Iudaei adeò inter se confoederati sunt, adeoque versuti, ut neminem suae nationis unquam servire permittant: nam simulatque suorum quempiam vel in mari vel in continente, belli vel pacis tempore, captum intelligunt, omni diligentiâ curabunt illum redimi, nullis sumptibus parcentes. Turcae tamen maximo odio illos prosequuntur, semper illos lacessentes & injuriis proscindentes, in publicis praesertim viis obvios. Turcarum Sacerdotes & scientiae.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
