Latin
19
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 19
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnulli, quibus sua salus magis cordi est, unicornu frugmentum ex aurea catenulâ dependens, in aquâ, quam hausturi sunt, tenent, &rectè quidem: nam praeter, quòd veneni suspicionem tollit, admirabilem cor roborandi facultatem potui conciliat. Fugiendus etiam ignis ex putridis &infectis lignis accensus, quia fumus ejus non minùs noxius est. quàm si venenum haustum esset: carbones praeterea plimùm accensi, in cubiculum non sunt inferendi, quia plerique eâ ratione extincti sunt. Suas vestes &lineos pannos alicui, cujus fidem perspectam habeat, adservandas det, quia in illis occultari possunt ea, quae insigne damnum adferant. Ad haec omnia, fideles ministri requitustur, &quorum fidei credi possit, probi generis, in quos etiam herus beneficus &liberalis sit. Et ante omnia medicus eruditus &expertus deligendus est, sapiens, boni judicii, opusentus, honestis parentibus natus: similis enim, nihil praeter decorum aget, quandoquidem ab eo aegri vita &salus dependet. AIIIIIIEI