# Exoticorum libri decem 19-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/19-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/19-3

At hoc nomen non rectè illi tributum est: nam alia est avis quae apud Gallos hoc nomine Cul blanc peculiariter insignitur; Latinorum videlicet Vitiflora, & Graecorum Oenanthe. Nonnulli, Gallorum Pivoine, aptiore vocabulo exprimunt Melanocephali, hoc est, Caput nigrum: Veteribus Graecis Melancoriphos dicta est, Latinis Atricapilla, eadem cum Zikalis, quam Galli Papasighi aut Becafigui nominant, Latini Ficedulam. Veterum Ortigometra, hoc est Coturnicum mater, rara est in Cretâ: sed reliquis Graeciae provinciis non minùs frequens, quàm in Italia aut Gallia: nonnullas notas cum Coturnicibus communes habet: & quia hoc vitium habet ut commodè volare nequeat, natura illi celerrimum cursum tribuit: Galli Raste appellant, Itali Regem Coturnicum. Quoniam verò nigra est, & in aquis perpetuò versatur, quodammodo similis Gallinae aquaticae, Italis Foulica dictae: longè tamen minor, neque adeò nigra, sed albo colore in alis & lateribus variegata, caudaque subtus ruffa, & ut in reliquis aquaticis avibus brevi, rostro binorum digitorum longitudine; sed si cum Becasse, Chevalier, & Corliz Gallorum rostris admodùm oblongis comparetur, brevi. Vultures, Aquilae, & Falcones in Creta nidos exstruunt, non in quercubus aliisve arboribus, ut reliquae aves solent, sed in scopulis mari imminentibus & propendentibus, locis admodum difficilibus & praecipitiis. Vix conspici queunt nisi è navibus & mari. Itaque cùm eorum pullos habere volunt, longo fune opus est secundum scopuli longitudinem demisso, cujus caput palo in montis vertice terrae infixo firmiter adligatum sit: per eum rusticus quidam se demittit, donec ad Vulturis nidum perveniat, deinde per eundem funem denuò in altum subit. Vel puerum magno corbi impositum ex summo scopulo demittunt: qui ad nidum perveniens, pullos eximit, & corbi imponit, quem postea rursus sursum attrahunt. Vultures tum furvi, tum nigri, Cretae montes incolunt, in quibus greges pascuntur, agnosque & hoedos, tum etiam lepores, si quos in aperto deprehendant, rapiunt. Idcirco pastores iis capiendis invigilant ob quaestum: nam alas sagittarum artificibus vendunt, ad eas plumis exornandas: cutem autem detractam pellionibus, qui adparatam magno vendunt. Falcones vulgo Falconi nuncupant, Aucupem, Hieracari, voce ex Hierax deducta, quae omnibus rapacibus avibus communis: eas enim tam aptè propriis nominibus distinguere non norunt quemadmodum nostri Aucupes: nam Sacre, Autour, Gerfault, Lanier, & Tiercelet, cum Falcone apud illos confunduntur, nulla specierum distinctione facta. Milvius seu Gallorum Milan, quem veteres Ichtynon nuncupare solebant, nunc apud eos Licadurus dicitur. Sed quoniam de omnibus avibus in alio opere egimus, in quo singulorum effigies exhibemus; de iis plura dicere nunc supersedebimus. Insecti cujusdam Cretae familiaris Phalangium nuncupati descriptio.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
