Latin
CAPVT XII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 19-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XII. RETENSES Phalangia appellare norunt Sphalangi; insecta parva, admodùm perniciosa, Araneo paulo majora, octo pedibus praedita, utrinque quatuor: singuli peOdes seu crura quatuor articulis constant, binosque ungues habent incurvos: bina utrinque crura anteriora illis data sunt ad progrediendum, bina posteriora ad retrocedendum; obliqua in terra foramina inhabitant binos pedes alta, quae retrocedentes ingredi solent, cibum ita attrahentes: aditum suorum foraminum stramine muniunt, ne obturentur, sed aperta maneant. Corpore sunt superiore parte cinereo, binis rubentibus maculis anteriore dorsi parte insignito: resupinata autem, nigris maculis notata conspiciuntur qua singuli pedes corpori inhaerent: venter flavet. Si quis autem scire cupiat qua parte noxii, os intueatur, &binos exiles nigros aculeos deprehendet, iis similes quos Scolopendra obtinet, quibus mordent atque cibum retinent: telas Araneorum more texunt, muscisque &papilionibus vescuntur. Circiter sexaginta ova ponunt, &pectori adhaerentia fovere solent, pullosque exclusos ventri inhaerentes gestant donec adolescant. Piloso sunt corpore: quoniam autem magnitudine differunt, foramina pro corporum magnitudine excavant: variare autem inter se pro Insularum diversitate observavimus. Immortale est dissidium inter exiguum hoc animal &Vespae cujusdam genus à Latinis Ichneumon vocitatum: quod libro secundo, ubi de Ichneumone Aegypti agemus, ex nostra observatione describemus. Hirci feri quoddam geniis Cretae familiare, quod Galli Bouc-est ain appellant. CAP. XIII. INSVLA Creta Lupis caret; eam ob causam magna cum securitate animalium greges