# Exoticorum libri decem 19-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/19-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/19-4

CAPVT XII. RETENSES Phalangia appellare norunt Sphalangi; insecta parva, admodùm perniciosa, Araneo paulo majora, octo pedibus praedita, utrinque quatuor: singuli peOdes seu crura quatuor articulis constant, binosque ungues habent incurvos: bina utrinque crura anteriora illis data sunt ad progrediendum, bina posteriora ad retrocedendum; obliqua in terra foramina inhabitant binos pedes alta, quae retrocedentes ingredi solent, cibum ita attrahentes: aditum suorum foraminum stramine muniunt, ne obturentur, sed aperta maneant. Corpore sunt superiore parte cinereo, binis rubentibus maculis anteriore dorsi parte insignito: resupinata autem, nigris maculis notata conspiciuntur qua singuli pedes corpori inhaerent: venter flavet. Si quis autem scire cupiat qua parte noxii, os intueatur, & binos exiles nigros aculeos deprehendet, iis similes quos Scolopendra obtinet, quibus mordent atque cibum retinent: telas Araneorum more texunt, muscisque & papilionibus vescuntur. Circiter sexaginta ova ponunt, & pectori adhaerentia fovere solent, pullosque exclusos ventri inhaerentes gestant donec adolescant. Piloso sunt corpore: quoniam autem magnitudine differunt, foramina pro corporum magnitudine excavant: variare autem inter se pro Insularum diversitate observavimus. Immortale est dissidium inter exiguum hoc animal & Vespae cujusdam genus à Latinis Ichneumon vocitatum: quod libro secundo, ubi de Ichneumone Aegypti agemus, ex nostra observatione describemus. Hirci feri quoddam geniis Cretae familiare, quod Galli Bouc-est ain appellant. CAP. XIII. INSVLA Creta Lupis caret; eam ob causam magna cum securitate animalium greges

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
