# Exoticorum libri decem 19.2-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 19.2 to 19.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/19.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/19.2

Uvae porrò ad ramorum internodia nascuntur teretes & oblongae, multis granis orbicularibus nunc majoribus, modò minoribus ipsi scapo sine petiolo adnexis constantes; & illae quidem non ex foliorum ala, hoc est, inter sedem pediculi folium sustinentis & ipsum sarmentum, sed ex altera sarmenti parte, folij pediculo videlicet opposita, quemadmodum ex adposita figura ad vivum expressa videre licet. Ceterùm illam acrimoniam non modo retinent sicca folia, sed etiam ipsa sarmenta, atque (quod magis mirum) ipsa radix quae sub terra latuit, ut ego experiebar. Qui plura de Piperis nigri planta scire desiderat, Garciam ab Orta & Christophorum à Costa consulat. De ea autem Planta quae album Piper profert, nihil à me hîc expectandum, quum illam nondum videre mihi contigerit: sed si Batavorum, qui piperiferas regiones nunc adire solent, operâ nactus umquam fuero (nullis enim sumptibus parcam, ut eam adquitere possim) efficiam, ut benevolus Lector (Deo tam longam vitam concedente) quae de illa planta didicerim, intelligat. Nunc ad Piperis longi historiam propero. Piper longum. CAP. XX.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
