# Exoticorum libri decem 19

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/19

Nonnulli, quibus sua salus magis cordi est, unicornu frugmentum ex aurea catenulâ dependens, in aquâ, quam hausturi sunt, tenent, & rectè quidem: nam praeter, quòd veneni suspicionem tollit, admirabilem cor roborandi facultatem potui conciliat. Fugiendus etiam ignis ex putridis & infectis lignis accensus, quia fumus ejus non minùs noxius est. quàm si venenum haustum esset: carbones praeterea plimùm accensi, in cubiculum non sunt inferendi, quia plerique eâ ratione extincti sunt. Suas vestes & lineos pannos alicui, cujus fidem perspectam habeat, adservandas det, quia in illis occultari possunt ea, quae insigne damnum adferant. Ad haec omnia, fideles ministri requitustur, & quorum fidei credi possit, probi generis, in quos etiam herus beneficus & liberalis sit. Et ante omnia medicus eruditus & expertus deligendus est, sapiens, boni judicii, opusentus, honestis parentibus natus: similis enim, nihil praeter decorum aget, quandoquidem ab eo aegri vita & salus dependet. AIIIIIIEI

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
