Latin
190.1 to 190.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 190.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
suavis quàm si cum lacte caprino decocta esset: aut ex hoc &avium quadrupedúmve carnibus edulia parantur Caril illis nuncupata. Maturior verò facta nux, continet quidem etjam liquorem, sed non adeò suavem ut prior, quique interdum acescat. NVCES istae recentes siccatae, atque superiori cortice delibratae &confractae, ab indigenis Copra vocantur, devehunturque in Ormuz, Balaguate, aliasque regiones, quibus minore copia nascuntur, quàm ut exsiccari possint: aut in eas provincias quae his omnino carent. Suaves sunt, iisque utimur tamquam castaneis siccis. Gratiores multo sunt palato, quàm quae integrae in Lusitaniam perferuntur. Ex iisdem fragmentis, sive Copra, limpidissimum oleum magna copia torculari exprimitur, non modò ad lucernas utile, sed etiam Orizae coquendae aptum. Duplex verò exprimitur ex his nucibus olei genus. VNVM ex nucibus recentibus contusis calida affusa aqua, quibus expressis oleum aquae supernatat. Hoc utimur ad purgandum excrementis ventriculum &intestina: purgat enim leniter &sine noxa: multi Tamarindorum expressionem addunt, quod &utile medicamentum esse saepius sum expertus. Si hoc oleum intelligunt Avicenna lib. 11. cap. 498. &Serapio lib. simpl. cap. 228. cùm id butyro praeferunt, rectè sentiunt meâ sententiâ. in eo verò falluntur, quòd ventrem minùs lenire dicant, quàm butyrum. ALTERVM genus olei id est, quod superiùs ex Copra exprimi diximus. Id praeter jam dictas facultates, nervis admodum est utile. Siquidem magnam hujus utilitatem quotidie experimur in nervorum contractionibus &articulorum doloribus antiquis: hoc enim inunctum aegrum cupae grandi, quae hominem capere possit, imponimus, ibique dormire &quiescere concalefactum sinimus, magno cum adminiculo. An verò lumbricos enecet, ut scribunt Avicenna locis jam citatis &Serapio, nondum expertus sum. Quòd verò ipsam nucem eâdem facultate praeditam scribant, non modò rationi consonum non est; sed ipsa quotidianâ experientiâ manifestissimum est, ejus esu lumbricos generari. in Serapionis autem libr. simplic. cap. 228. sententiam facilè concessero, qui Mansarunge (quem antiquum Mesuen esse ait) auctoritate fretus, nucis hujus sive Cocci esu alui profluvia sisti auctor est. Alienum enim à ratione non est, ut ipsa nuce, quae terrestrium est partium, alvum sisti: oleum verò, quod tenuium &aërearum est partium, ventrem subducere.