# Exoticorum libri decem 190.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 190.5 to 190.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/190.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/190.5

NVLLVM autem oleum exstillat ipsa arbor, sed dumtaxat ex ipso Cocco exprimitur: tametsi Lacuna Com. in Diosc. lib. 1. cap. 29. scribat in ea opinione quosdam esse, ut credant dulce id oleum, quod ex hac Palma stillat, Dioscoridis esse Elaeomeli. CETERVM duplici cortice integitur haec nux. Extimus villosa materie compactus est, ex qua fit Cairo Malavaribus dictus, hac in provincia magni usus. Nam & ex eo rudentes & funes navibus necessarii fiunt, qui incorrupti manent in aqua marina. Ex eodem stupae loco naves obturantur ac stipantur; ipsisque adeò stupis praestat, quòd putredini minùs sit obnoxius, & aqua marina imbutum infletur denseturque. Nulla certe ex hac villosa materie fiunt aulaea, ut persuadere nobis nititur Lacuna Comm. in Diosc. lib. 1. cap. 141. Ex putamine illo interno & praeduro vasa in tenuiorum usum tornantur, & etiam carbones fiunt aurifabris perquam utiles. Sed ea vasa paralyticos, si inde bibant, minimè juvant, ut putavit Sepulveda, & vulgo Lusitanorum creditum est. Nam nihil hujus fructus nervis salutare est, praeter oleum, de quo paulo antè: sed nec ipsi incolae hujusmodi facultates talibus vasculis tribuunt, nec quisquam probatus auctor meminit. SED minimè praetermittendum putavi, quòd harum regionum incolae istarum palmarum germinibus vescantur: gratiora enim sunt palato, quàm aut Castaneae molles, aut humiles Palmae, quas vulgò Palmitos, Itali Cefaglioni vocant. Quo autem vetustior est Palma, eo tenerius & delicatius germen producit. At eo sublato perit Palma: hinc fit, ut qui hujusmodi germen edit, non immeritò Palmam vorare dicatur. NVNC superest ut de Cocco, quem de Maldiva? appellant? aliquid subiiciamus. LAVDATVR hic Coccus, aut haec nux (sed praesertim ejus medulla) adversus venena ab ipsis earum insularum incolis. Et à viris fide dignis accepi, ad coli dolores, paralysim, epilepsiam, aliosque nervorum affectus se utilem sensisse: à coli quidem doloribus, quòd vomitum excitaret; ab aliis verò aegritudinibus immunes reddi aegros, si aquam in iis nucibus (adjecto medullae momento) aliquandiu conservatam ebiberent. SED cùm non sim id expertus, minus fidei his tribuo.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
