# Exoticorum libri decem 190.9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/190.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/190.9

Nullam autem, periculum faciendi, occasionem habui, quòd uti malim medicamentis quorum facultates jam mihi perspectae, & multâ experientiâ comprobatae sunt, qualia Lapis Bezar, Theriaca, Smaragdi, terra sigillata, & alia pleraque medicamenta (de quibus suo loco) quàm recentibus minusque certis. Nam quod nonnulli dicant, se hujus usu commodum sensisse, an id persuasione & imaginatione factum sit ignoro; hinc fit ut nihil affirmare possim. Sed si quid certius cum tempore exquisivero, sententiam revocare non pudebit. NIGER est autem hujus Cocci cortex, & nitidior vulgari Cocco, figura ovali magna Cocci de Maldiva historia.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
