# Exoticorum libri decem 191-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/191-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/191-3

Nónne igitur mirum illos adeò rarò aegrotare, cùm aquam solummodo bibentes, illam subinde mutare cogantur? Verùm theriacam illam duo illis beneficia conferre dicemus; primum eos ab aquarum noxa praeservari ceparum & alliorum, quae vili precio ab illis redimuntur, esu: alterum, quòd salivam cieant, & orexin provocent ad panem siccum liberaliùs vorandum. Si qui apud Insubres & Allobroges tumido gutture laborant (quem morbum ipsi Gos, nos Louppes appellamus, apud Latinos verò nondum nomen invenit) cepis & alliis crudis vescendi consuetudinem haberent, simili morbo non laboraturos certum est: etenim ex vitiosarum aquarum potu illis accidit; quo liberi sunt Turcae, ob frequentem eorum usum. Duplici porrò via Constantinopolim proficisci poteramus, vel per montis Olympi juga, quae compendiosior est; vel secundum illius radices, quae longior: utraque autem via in Galatia, sive in Gallograecia est: nam Paphlagoniâ egressis, in Galatiam veniendum est. Cùm verò jam solutae essent nives, eam quae per montium Phrygiae juga ducit, sequuti sumus, licet montem Senis altitudine superent. Paphlagoniae porrò celebrior urbs est Totia, olim Theodosia Gangrorum appellata. Galatiam ingressi qui viam ad sinistram ducentem sequuntur, ad urbem Cute vulgò nuncupatam perveniunt, quam nonnulli Cutiam Latinè vocavêre, at Plinius Cotiaeum veteri nomine dixit: qui verò via ad dextram tendente insistunt, per Boli transeunt, veteribus Aboni moenia dictam. Ceterùm quia ea via progredientibus, bini sinus obiiciuntur, Montaneae, & Nicomediae; magnae ambages sunt faciendae, & amnis Sangari, veteribus Sagaris nuncupatus, superandus, qui in Pontum Euxinum exoneratus, elegantem portum lapidibus exstructum conficit: deinde circumeundus lacus qui clarè è Nicomedia conspici potest: à Nicomedia verò secundum Propontidem iter faciendum per oram sinus Nicomediae, de quo jam diximus. Cotiaeum fuit olim, ut etiam nunc est, urbs celebris admodum: arcem adhuc integram retinet in tumulo sitam, firmisque moenibus praeditam, in clivo propendentem, & ad urbem ferè pertingentem. Plerumque ex Beglierbeis minoris Asiae unus Cotiaei habitare solet, quoniam primaria nunc urbs est ejus regionis: olim verò Gordinus. Pauci sunt anni, quòd Regis Persici major natu filius Ismaël nomine per Turcicum dominium in Galatiam usque penetraverit, omnia ruinis & incendiis foedando (cùm ejus exercitus ex quatuor vel quinque hominum, sed fortissimorum, millibus duntaxat constaret) Cotiaeumque usque pervenerit: Bassa dictus Corague qui istîc praeerat, ipsi resistere conatus est, militum numero, quos duplo plures habebat, fretus: pugna commissa, Regis Persici filius victoriam obtinuit, Bassamque in conflictu caesum palo affixit, ejus pene praeciso & in os ingeri jusso. Arcem deinde obsessam, expugnare non potuit: alium enim Bassam eunuchum magnis itineribus, ingentique exercitu firmatum, advenientem intelligens, recessit. Omnes Asiae minoris sive Natoliae incolae olim Graeco sermone utebantur: nam aedificiorum rudera quae in Cilicia, Lycia, Paphlagonia, Cappadocia, Pamphylia, Bithynia & Phrygia vidimus, Graeca quaedam epigrammata insculpta habuerunt, sepulchraque Graecis characteribus notata fuêre. Nullas mulieres sub Turcico dominio viventes, cuiuscunque tandem sint religionis, obscoenarum partium pilos novacula demetere, sed psilothro auferre.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
