# Exoticorum libri decem 191

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/191

ex parte, nec ita rotunda ut vulgaris: medulla sive pulpa interior, quae siccata dura est admodum & candida, nonnihil tamen ad pallorem inclinans, in superficie rimosa est & valdè porosa, nullo sapore excellens. Dosis verò est hujus medullae ad grana decem, cum vino aut aqua, pro morbi ratione & natura. INVENIVNTVR interdum isti Cocci praegrandes admodum, interdum etiam exigui: omnes autem in littus ejecti. VVLGARI porrò famâ accepimus, insulas Maldivas aliquando continentem fuisse, sed inundatione maris submersum, has insulas effecisse; in quibus obrutae Palmae fuerint, quae hos Coccos protulissent, qui terrâ in

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
