# Exoticorum libri decem 192.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 192.1 to 192.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/192.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/192.1

In hu praeterta Sinitas & Cercopithecos plerumque commorari, atque per ramos ex una arbore in alteram transilire, venatorum, qui eas persequuntur, conatus eâ ratione subinde eludentes. Harum autem arborum materies non est fungosa ut illius Palmae quae dactylos fert, neque ferulacea ut Garcias asserit, sed solida & ad fabricas idonea: neque minus elegans est & splenacus quàm iuglanais materia: & ipsemet paullò post eius materiem ad plurima utilem esse fatetur. Nusquam in nostris exemplaribus, Auctores quorum adducta testimonia, latalnare meminisse comperio, at Neregil quidem, quemadmodum etiaum Pandectarius cap. 565. PFERDINANDVS Lopez lib. 1. Hist. Indicae cap. XXIII Olla vocat, non Palmae ramos, sed ipsa solia, quibus Indi res memorabiles, & publica instrumenta inscribere solent. Resert idem, simili solio inscriptam suisse Arabicis characteribus epistolam, quam Rex Calecut ad Lusitaniae Regem Emanuelem dedit, quum eò primum appulerunt Lusitani. Similia solia cùm integra, tum per medium secundum longitudinem secta, Malacensibusque characteribus inscripta ab Hollandu ex lava sunt relata, anno non agesimo septimo supra millesimum & quingentesimum, quorum bina humanißimi viri Petri Gareti operâ, nanciscebar, cubitalis longitudinis, extremitatibus tamen recisis (nam integra bicubitalia aut longiora sunt,) secundum medium nervum per longitudinem excurrentem complicata, & binas serè uncias lata, utroque latere exteriore secundum longitudinem tribus versibiu inscripta: videbam & quae quatuor versus inscriptes haberent; praeterea librum sex & septuaginia foliis constantem, non integris quidem, sed quae extremitatibus recisis, per medium folium secundum nervi longitudinem secta, utrimque quatuor versibus stilo serreo exarata essent, ut apud illos moris est, tribus locis pertusa, in medio videlicet, & duabus extremitatibus, funiculo traiecta, aptatis utrimque binis asserculis, quibus contracto funiculo tegerentur. Sed & ea folia quae nanciscebar, & aliquot alia quae apud diversos conspiciebam, ab una extremitate pertusa erant, & charactere quopiam in capite notata, ut funiculo connexorum series dignosci posset. Intelligebam porrò ab ipsis Indu, hos characteres nostro more exarari, hoc est à sinistra ad dextram ducto stilo, non Hebraeorum aut Arabum, qui à dextra ad siuistram scrivendo calamum ducunt: sed (quod dolebam) nullus istorum Indorum, qui in diversis Provinciis, ut Guzarate, Malabar, lava, & Madagascar erant nati, legere, aut scribere norat, ut characterum aliquam notitiam ad sequi possem, praeter unum Sinensem, ex Cantan ortundum, quem, meo rogatu, pingentem quosdam Sinenses characteres integram dictionem denotantes conspiciebam, à summa pagina ad infimam, sumpto initio à dextro latere paginae, deinde servato eodem ordine in singulis versibus, ad sinistram procedendo, Sinensium usitato more: illorum enim scribendi rationem intelligere volebam.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
