Latin
192.5 to 192.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 192.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ea autem folta illius Palmae non erant, quae Coccos sive praegrandes illas nuces fert, sed peculiaris alterius generis Palmae, quae à larae incolis Lantot appellatur. Invectae porrò sunt Antverpiam ante aliquot annos ex India merces, magnis Indicae nucis (ut asserebant) foliorum fragmentis involutae, quae cubitalia erant aut ampliora, craßiora tamen, quam ut quidpiam commode hi inscribi posset, nam bubalini corii craßitudinem paenè aequabant, laeuia utrimque &perpolita, ac, quantum ex fragmentorum magnitudine colligere licebat, quaternorum aut quinorum cubitorum longitudinem, binorum latitudinem superaverant; ita ut non incommodè aedes &naves his tegere, &vela concinnare earum regionum, in quibus illa arbor nascitur, incolae, ut noster Auctor asserit, poßint. Tale fragmentum habui aliquando ab integerrimo vito Gulielmo Andrea, pharmacopoeo Antverpiensi peritißimo, quod cum plerisque aliis rebus exoticis, quas in Belgio adservabam, me in aula Casaru commorante, periit. Ceterùm simile, minus tamen, anno M. D. XCVII. curante Petro Gareto accipiebam Amstelredami, binos dumtaxat palinos latum, sesquipedem longum, non laeve quidem illud, sed frequentibus striu secundum lengitudinem ductus distinctum, quia forsitan adhuc novellum, &nondum adultum, spadicei externâ parte ferè coloris, internâ exalbidi; illud autem ad ramorum folia producentium, sive alatorum foliorum exortum nasci, eóque (quemadmodum dactylorum virgae sive ramuli spatha) crassum illum pediculum cum suis nucibus adhuc tenellis dependentibus includi intelligebam, ab iu qui crescentes nuces viderant, donec nucibus augescentibus dehiscat, &disrumpatur. OMNES rudentes &funes nauticos Corbitarum Regiarum, praesertim earum quae in Indiam navigant, ex villis coccos sive nuces Indicas tegentibus confectos, observabam Vlyßipone, tametsi etiam ex sparto fiani. Sed ex iisdem villis fium nodosa cingula, magni usus inter omnes ferè tenuioris fortunae mulierculas Vlysiponenses; memini etiam videre ex similibus villis ducta stamina valdè tenuia &candida, è quibus nobiles matronae vittas reticuli instar contexebant ad capillos coërcendum.