# Exoticorum libri decem 192.8-9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 192.8 to 192.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/192.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/192.8

IVIDIMVS cùm Vlysipone, tum aliis locis, vascula ex hoc Cocco de Maldiva confecta, oblongiora plerumque ii qua ex vulgari Cocco parantur, magisque nigra & nitida. Quinimò ipsam medullam nucis siccatam Vlysipone venalem reperire licet, cuim facultates mirificè extollunt, atque omnibus ferè alexipharmacis praeserunt; ob quam causam ingens eius pretium. Quàm verò parum fidei sit adhibendum huiusmodi fabulosis & commentitiis facultatibus, ex nostro Auctore satis liquet. Longè autem reliqua vascula ex simili Cocco confecta, magnitudine superabat illud, quod argento inclusum in praetoria illa navi M. D. ICII. ab Anglis occupata, repertum est: longum enim erat uncias quatuor & decem, latum septem, ovalis infernâ parte figura, superna paullo planioris, latere dextro magis rotundum & tumens, externa parti calcei pedi inducti panè instar, color qualis in Cocco vulgari lavigato & expolito. Illius iconem, qualem lacobus Garetus, ad ipsius vasculi normam expressam, ad me mittebat, huc intulimus. Cocevs gle

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
