# Exoticorum libri decem 192

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/192

Rusma ferri excremento persimile est, sed levius, nigrum, adustumque quidpiam referens; fodina etenim est leviter adusta. Omnes Turcicae feminae juvenculae & vetulae, nuptae & innuptae (quae quidem pilosae sunt) cujuscunque tandem nationis, Turcicae, Graecae, Armeniacae, Iudaicae & Christianae, ad depilandum eo utuntur, non sine ratione: nam quae dropace pilos auferre malunt quàm novaculâ, admodum commodum illud reperiunt. Plerique Europaei psilothra conficere tentarunt ex calce & auripigmento, sed experientia malè cessit, quòd utendi rationem non probè intelligerent: id enim fieri debet ante balnei ingressum. Eam ob causam Rusma utendi rationem explicare volumus. Rusmati in tenuissimum pollinem contuso, calcis vivae dimidiam partem adiiciunt, unaque in fictili, aquâ macerari sinunt: feminae balnea ingressurae, partes quas glabras esse cupiunt, eo inungunt, atque inhaerere sinunt quanto tempore ad coquendum ovum requiritur: deinde periculum faciunt, an pili decidere velint: sudore enim cutem penetrare incipiente, pilorum radices laxiores redduntur, & spontè decidunt, parte ablutâ calidâ aquâ, & manu duntaxat ad partem adductâ. Adeò temperatum est id psilothrum, ut non urat, locaque laevia & glabra reddat, nullo pilorum manente vestigio, ut vetulae juvenculae quodammodo reddantur. Feminae ergo quae cutem laevem & glabram habere cupiunt, peculiare hoc medicamentum sibi vendicârunt, alioqui asperam & rugosam futuram, si novaculâ taderentur. Hinc igitur fit ut id metallicum adeò frequenti in usu sit, inter tenuioris fortunae homines, & opulentos Aegypti, Arabiae, Syriae, atque reliqui dominii Turcici: jam etiam in Graeciam transiens, istîc haesit; nondum enim ad eos penetravit, qui Romanam religionem amplectuntur. Viri autem, muliebria ista non se decere aestimantes, rusmate uti nolunt, sed novaculâ pilos demetunt. Turcicas feminas singularis esse formae & munditiei.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
