Latin
COCCVS DE MALDIVA
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 193
Unproofread scanNot analysed yet
COCCVS DE MALDIVA argento inclusus. isci pftlbltil NON abs re forsan his subiiciendae erunt aliquet fructuum icones cum ipsorum historia, quoniam in priorum editionum huim libri scholiis etiam fuerunt adiectae, praesertim quùm primus aliquam affinitatem habere videatur cum fructu arboris Coccos ferentis, licet bini reliqui adiuncti aliorsum pertineant: quia verò in eâdem fabellâ erant exprest, seiungi nequiverunt Prior exiguus erat, tribus lateribus eminentioribus, tribus similiter foraminum vestigiis insignitus, ut Nux Indica sive Coccus, villoso quodam involucro panè nucu Fausel instar tectus, nucleum continens dulcem, tenui candicante membranâ inclusum, quem esse arbitror eum, aut illi certè persimilem, quim arbore crescit, cuius formam Francisem Peninus vetere amicitia mihi coniunctus, his verbis describebat in epistola extremo Octobri anni M. D. XCVI. ad me exarata Amstelredami.