# Exoticorum libri decem 193.5-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 193.5 to 193.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/193.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/193.5

His peractis ad podium redit: cui Thermarum praefectus binas alias sindones mundas & siccas tradit, ad se detergendum & exsiccandum: postremò resumptis vestibus, & persoluto asperi precio, abit: est enim in singulis provinciis certum definitum precium, ut, teste Iuvenale & Horatio, Romae constitutum erat precium, talentum, quod binis assibus Gallicis compatari potest. Haec est totius Turcici dominii consuetudo, Gallicanae plurimum absimilis, ubi aestuarium egressi, supra lectum decumbere solent: meritoque aestuaria sive vaporaria vocamus ea in quibus lavamur loca, si cum iis quae Thermas nuncupavimus, comparentur. Sed neque ullae aliae nationes Europae balneis utuntur Gallico more, ut egressi in lectis decumbant, nec Itali, nec Bohemi, nec Germani, nec Pannones. Post Turcicas Thermas, nullas proximiùs ad balinearum antiquarum rationem accedentes comperimus quàm Germanorum: nam aequè frequenter ferè lavant atque Turcae. Sed illud nobis mirum visum, quòd apud Helvetios, pudicae matronae promiscuè cum viris tam exteris quàm notis Thermas ingrediantur, tametsi pudenda velo tecta habeant: quia tamen consuetudo apud illos ita invaluit, nihil foedum istic perpetrant, licet nudae feminae conspiciantur. Qua ratione feminae sincipitis capillos & supercilia, viri autem senes barbam nigro colore inficiant. cintis CAP. XXXV. IVERSA porrò ratione fit ea mixtura qua Turcicae & Graecae mulieres supercilia sibi inficiunt. Magis vulgarem autem, quaeque feminis apprimè nota est, didiciEmus. Aeris usti laminulam, quam Itali vulgo Feretto d Espagna appellant, unam aut alteram drachmam pendentem, leniter in ferrea pala confricant, ut in pulverem convertatur: huic pulveri gallam omphacitin superpositam calido, sed non candente, ferro premunt, ut eo calore dissolvatur; deinde aquae tribus vel quatuor guttis inspersis, calefacto denuè ed b denuò ferro, identidem eam compressionem repetunt, donec galla omnino dissoluta pulveri commisceatur. Ea mixtura atramentum nonnihil densatum aemulatur, cujus pauxillum bacillo, penicilli instar formato, sumentes mulieres, ipsaemet ad speculum sibi supercilia tingunt, & resiccari permittunt.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
