Latin
CAPVT XXVII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 194-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXVII. ANIFESTVM est, neque Dioscoridem, neque Galenum, neque Plinium, nostra Myrobalana cognovisse, sed eorum Myrobalanum planè aliud esse, ex quo IVI videlicet oleum ad pretiosa unguenta exprimerent. μυροβάλανος enim idem sonat Graecis, quod Nux vel Glans unguentaria Latinis. ET quoniam Avicennae &Serapionis interpres vidit haec nostra quodammodo ad glandis formam accedere, nullo judicio Myrobalana vertit, cùm meâ sententiâ Pruna (quibus similia sunt) meliùs vertisset. VOCAT ea Avicenna lib. 11. cap. 449. Delegi: Sic etiam Serapio, lib. simpl. cap. 107 tametsi librariorum vitio Halilig corruptè legatur. Omnes enim Medici Arabes mihi affirmârunt, omnia Myrobalana Delegi vocari. Peculiariter verò flava ax for, indica sive nigra asuat, quebula quebulgi, bellerica beleregi, &emblica embelgi, quae intelligit Avicenna sub Sinii nomine lib. 11. cap. 449. (quia Bellericorum non meminit) &Mesue, de simpl. medicam purg. cap. 3. ut patet ex Serapione, qui Sinios tenuissimo cortice praeditos esse scribit, quae nota Emblicis convenit. SVNT igitur in universum quinque eorum genera, quorum nomina magnâ ex parte mutuati sumus.